

Prophetia Jeremiae*
Caput 52: Versus 12
In mense autem quinto,etc. Congruit ordo temporis cum ratione vindictae: Mense quinto vastatur civitas, quae Pentateuchum despexit, decima die mensis, quia decalogo legis contraria fecit, blandiens sibi de securitate pro sanctorum locorum habitatione; unde supra:Nolite confidere,etc.[GREG.]Dum Scriptura Sedeciae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat, etc., usque ad Quandoque enim et lumen totius rationis clauditur, quia pravo usu et iniquitatis suae multitudine gravatur.Venit Nabuzardan,etc.[RAB.]Justo judicio Dei venit Nabuzardan, princeps exercitus regis Babylonis, super Jerusalem, et succendit, etc., usque ad omnem domum comburit igni, id est, cujusque conscientiam flamma illiciti amoris.De pauperibus,etc.[ID.]Eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, etc., usque ad sed spinae et tribuli vitiorum.